Glose
Beatius est.[ID.]Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens:Omni petenti da;et alibi:Nolite accipere aurum,etc.[BED.]Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios praeponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.